Ab his remotis regionibus vobis hanc opellam, novissimum dilectse Italise mese mycologicae explorationis tributum, mitto; componitur fere omnino ex speciebus a me lectis in peregrinatione alpina per Cadubriam (Cadore), quae veneta Helvetia dici potest, per mensesAugustum,Septembrematque Octobremproximi praeteriti anni peracta. Quum autem ex improviso Italiam relinquere debuissem opellam meam isthinc absolvere non potui, sed nunc, postquam hic perfecerim, vobis una cum salutationibus meis offero, et in spe sum, consueta humanitate vos accipietis. Aliquid tamen adhuc de itálica mycologia edendum possideo, sed nunc mare magno vel melius infinito specierum hujus Novi Mundi implicatus, tempus hoc componendi mihi omnino deest.