Ut in praefatione Fungorum Argentinorum jam monuerim, hodie Botanicis studium, quem de plantis faneiogamicis, hoc brevi tempore dum Americanis in terris moratus sum, peragere mihi possibile fuit, offero; opus est tenue sed benevole ut bonae voluntatis indicium accipiént.
Si meis tantum collectionibus uti mihi fuisset, hoc opusculum incipere adhuc non ausus, sed quum benevolentia atque liberalitate praeclarorum Virorum Dr. Caroli Berg et Othonis Schnyder, eorum perpulchras collectiones in variis atque longissimia itineribus per vastissimun Reipublicae Argentinae territorium confectas studiare potuerim, non inutile plantas novas v. criticas, nec non communissimas, ad earum dispersum geographicum illustrandum, pubblicare mihi visum est.
Facile sentio quot in errores inciderem dum recognoscere et recen- sere vellem tum species imperfecto cognitas, tum eas, quae diligenter descriptae fuerunt, dum mihi omnes libros possidere ac consultare impossibile fuerit, sed fere semper species, quae mihi dubiae v. incertae videbuntur ingenue indicarem, et in spe sum inevitabilibus his mendis excusaturus, atque pergrate omnes emendationes ac censuras accipiam.
Haec verba tantum praemitto, nam praefatio, si opus infelix, melius non reddit nec commendat, gratias quani máximas Viris, qui mihi consilio seu libris benevole adjuvere, ac etsi ómnibus placiturus non sim, si Viris supralaudatis Amicisque meis non displacuerim opellumi non inutile edidissem credam.