Malui opus hocce lingua latina conscribere ob duplicem causam: 1º quia invincibili persuasione ducor, hanc esse linguam qua sugitur, quasi lacte materno, spiritus latinus. 2º Perspicuitas quaedam nativa linguae latinae hanc ad scientias (praeprimis ad hujus dissertationis materiam) tractandas reddit, ita ut quivis vel mediocriter versatus in hac lingua melius intelligere possit scientiam Iatine conscriptam, ac in lingua propria vernacula. Terminologia brevis et perfecta latina vix-longis circumscriptionibus in linguas modernas verti potest. Lingua haec "mortua" fere providentialis pro litterariis, scientificis, historicis et philosophicis disciplinis videtur, quod proecipue auctorem cogit ad yerba simplicissima et clarissima adhibenda, ad evitandas frases, etc.