Anni quinque, post regressum meum e peregrinatione per ultimos Americae australis fines, elapsi sunt et nunc tandem fungos observatos v. collectos publico jure facio; tempestatibus pluribus obstantibus, opus antea absolvere non potui.
Fuegia montuosa, sylvis densissimis pratisque uliginosis circumtecta, aere humidissimo hiemeque modice algido donata, flora mycologica ditissima, typo fere gerontogeo, gaudet.
Agaricinei abundat, Cortinarii praecipue, Hygrophori, Russulae ac Lactarii tamen deficiunt; polyporei, Boletis exceptis, copiosissimi etiam, sed paucas exhibent species; familiae caeterae plus minusve vulgatae; inter omnes, quam maxime insignes Cyttariae, quae una cum polyporeis alimentum praecipuum incolis praebent.
Species repertas in 1200 circiter puto sed quum in Slogget bay (Amacowaia, incolarum) naufragium passus sim, hymenomycetes arrepti, hyphomycetes distenti a fluctibus fuerunt et nunc 500 species tantum mihi pubblicare possibile est.