Magister noster P. A. Saccardo, dum in gravissimurn laborem Sylloges fungorum omnium continuandee totis viribus assidue incumbid additamenta jam copiosa ad volumina edita colligere et ordinare, temporis defectii, in preesenti omnino vetitus est.
Qua de re consilium nobis benevole dedit hortatusque est sollicite, ut laborem istum aggrederemur. Propositum mox et libenter exsequi statuimus. Compertum est enim omnibus, scien- tiam mycologicarn quotidie novis plurimisque inventis continuo augeri; quo factum est, ut Sylloges supplementum studiosis pern tile et pergratum sine dubio foret.
Nobis vero hie labor multo facilior et, ut speramus, perfectior factus est ex eo quod bibliotheca mycologica Magistri nostri semper patuit nec umquam ejusdem defuit auxilium.
Supplementum hoc omnino redactum est, et quod ad methodum et quod ad typos attinet, ad normam Sylloges; ita ut vera hujus operis pars sen continuatio habendum sit.